- BISPELLIO
- BISPELLIOapud Marcell. l. 72. §. 5. ubi omnino, Num ergo et si bispellionem, aut alias turpem dederit bominem, idem sit? et Ulp. l. 3. ss. de evict. si ita quis stipulanti spondeat, sanum esse, furem non esse, bispellium non esse et coetera, mutilis stipulatio quibusdam videtur: idem videtur esse, qui versipells, i. e. veterator, planus, πολύτροπος, quasi homo duarum pellium. Cuius vocabuli originem ex Arcadum fabula nonnulli accerfunt, quam Plinius expomt l. 8. c. 22. Ii enim certos homines, stagnô quôdam traiectô, in lupos trans figurari tradebant et post annos 9. eô in habitu confectos. idem stagnum remenlos, pristinum habitum recipere, qui proin Versipelles dicti sunt, etiam apud Fabium eandem recipere vestem. Quo allusisse videtur Persius Sat. 5. v. 115.Sin in, quum fueris nostrae paulo ante farinae,Pelhculam veterem retines, et sronte politus,Astutam vapido servas sub pectore vuipen:Quae dederas supra repeto funemque reduco, etc.Hottomannus, apud Ioh. Calvinum Lexic. Iurid.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.